- ALCAEUS
- I.ALCAEUSHerculis avus, a quo ut quidam volunt, Alcides dictus fuit Hercules. Apollodor. Diodor. Sic. Euseb.II.ALCAEUSLydus, Herculis ex Cleoalo filio nepos, pater fuit Argonis, primi Lydorum Regum Dynastiae II. quae Heraclidarum dicitur, auctoris. Herodot. l. 1. c. 7. Vide Argon, Cleolaus; it. ubi de Attyadis, quibus Heraclidae successerunt.III.ALCAEUSpoeta Lyricus, Lesbi, urbe Mitylene oriundus, floruit Olymp. 44. an. 2. ut Euseb. in Chron. tradit. Et firmatur, tum eô, quod Periandri temporibus vixisse dicat Herodot. l. 5. tum inimicitiis; quas gessit cum Pittaco septem sapientum uno, qui claruit Olymp. 42. uti Diog. Laert. testatur in eius vita, quem adeo amarum fuisse scribunt, ut auctoritate sui carminis multos ex civitate eiecerit. Unde Horat. l. 4. Od. 9. Alcaei minaces Camenas vocat. Fuit hic magnificus, brevis, diligens, et plurimum Homero similis, de quo Quinctilian. l. 10. c. 1. Cicer. l. 4. Tuscul. et alii. Eius e praelio profugi arma reperta, hostes in Sigaeo, in templo Minervae, suspenderunt. Herodot. Terpsich. Fuit alius Alcaeus, Comoediae veteris scriptor, quem decem Comoedias reliquisse auctor est Suidas. Earum Endymion memoratur Polluci l. 9. Pasiphae, eidem l. 10. quâ cum Aristophane Athenis certavit. Athenaeo etiam citantur eius Palaestine, Nuptiae sacrae, Sorores stuprum passae, Ganymedes, et Callisto. Alium vide apud Aelian. Var. Hist. l. 9. c. 12. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.